Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 1: Versus 25

Donec peperit.Non quod post, quod magis constat: cum multis modis cognovit Deum esse qui natus est.Non quod postea cognoverit: sed poniturdonec,proet,vel proaeterno,ut:Donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorumPsal. 109.. Dicitur quod Joseph Mariam facie ad faciem videre non poterat, quam Spiritus sanctus a conceptione impleverat penitus. Et ideo non cognoscebat facie ad faciem quam desponsaverat, donec uterus evacuaretur: de quo hic non agitur.Primogenitum,etc. Primogenitum dicitur omne quod aperit vulvam, sive aliud sequatur sive non. Vel primogenitus inter omnes electos per gratiam. Proprie autem unigenitus Dei Patris vel Mariae dicitur.
(* Traductions européennes)